CLAVUM figendi ritus

CLAVUM figendi ritus
CLAVUM figendi ritus
in parietibus aedium sacrarum, per singulos annos (unde is annalis dictus) quo per eam numerus annorum colligeretur, apud veteres Romanos, memoratur Livio, l. 7. c. 3. his verbis: Repetitum ex seniorum memoriâ dicitur, pestilentiem quondam clavô ab Dictatore fixô sedatam. Eâ religione adductus Senatus Dictatorem claut figendi causâ dici iussit ---- Lex vetusta est priscis literis, verbisque scripta, ut qui Praeor maximus sit, Idibus Septembribus clavum pangat. Fixus fuit dextro lateri aedis Iovis optimi maximi, eâ ex parte, quâ Minervae templum est. Eum clavum, quia rarae per illa tempora literae erant, notam numeri annorum fuisse ferunt: eoque Minervae Templo dicatam legem, quia numerus Minervae inventum sit. Volsiniis quoque clavos indices numeri annorum, fixos in Templo Nortiae Eiruscae Deae ---- Cincius affirmat. M. Horatius Consul, ex lege Templum Iovis optimi maximi dedicavit; annô post Reges exactos. a Consulibus postea ad Dictatores, quia maius imperium erat, sollemne clavi figendi transtatum est. Intermissô deinde more, digna etiam per se visa est res propter quam Dictator crearetur. Et, l. 8. c. 18. Neque de veneficiis ante eam diem Romae quaesuum est. Prodigii ea res locô habita; captisque magis mentibus, quam consceleratis, similis visa. Itaque memoria ex Annalibus repetita, in secessionibus quondam Plebis, clavum ab Dictatore fixum, alienatasque discordiâ mentes hominum eô piaculô compotes sui fecisse. Dictatorem clavi figendi causâ creari placuit. E' quibus discimus ritum hunc, primo civilem, annis designandis; postea in religionem vertisse, et in gravissimis Rei publ. ne. cessitatibus, piaculi causâ, fuisse adhibitum, vide Gronov. ad Liv. l. cit. et nifra in voce Clavus Annalis. Alia Clavos figendi ratio, in praecipitiis scandendis, de qua idem Liv. l. 28. c. 20. ubi de Castulone a Romanis obsesso: Transfugae Afri, qui tum inter auxilia Romana erant ---- conspexerunt editissimam urbis partem, quia rupe praealtâ tegebatur, neque opere nullô munitam, et ab defensoribus vacuam. Levium corporum homines et multâ exercitatione pernicium, clavos secum ferreos portantes, qua per inaequaliter eminentia rupis poterant, scandunt sicubi nimis arduum et leve saxum occurrebat, clavos per modica intervalla figentes, quum velut gradus fecissent; primi insequentes extrahentes manu, postremi sublevantes eos, qui praeirent, in summum evadunt etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”